- SUSENBERGA
- USENBERGAnomen Comitatus primo, dein Landgtaviatus, in ditione Marchionis Badena-Durlacensis. Et quidem proprios ei fuisse Comites ambiguum non est, ab iis ad Hochbergensem Familiam transiisse circa A. C. 1300. matrimonii iure, sunt qui memorent, sed inter quos contracti, non expediunt. Eadem de Landgraviatus istius initio Scriptorum incuria fuit. Nam quod Usenbergae (cuius pars ad Rudolfum III. pervenit, ab uxore Anna, ut infra dicemus in voce Usenberga) vocabulô tertam istam forte designati nonnulli putant id obstat, quod Susenbergia Familia diversa ab Hochbergia deprehendatur, et antiquior nominis eius titulique apud istos usus, quam ad hos Usenbergae dominia venissent. Fuit autem Susenbergici rami auctor praefatus Rudolfus (iuxta Spenetum) exstinctus A. C. 1313. cuius fil. Henricus, auctus dominiô Roetelensi, sedem, quae ante Susenbergae fuerat, Roetelium transtulit, unde postea Marchtones Roetelani dicti. Clausit tamum Philippus, Ioannae, Ludovico Aurelianens. Duci Longavillano nuptae, pater, agnatô Christophorô Badensi succeslore, qui, ob Roetelanum dominium, Susenbergam et Budaevillam, cum Ludovico iure disceptare, in cAmera Spirensi, necesse habuit. Vide Phil. Iac. Spenetum in Famil. Badensi et Artis Heraldicae Parte Spec. nec non Tob. Pfannerum de praecip. Germ. Principp. gentibus c. 9.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.